ves esta página sin formato por que esta hecha cumpliendo el estándar web CSS 2.
tú navegador no soporta este estándar, o tienes dicho soporte desactivado.
si estas en el primer caso,
actualízate. merece mucho la pena.
Inicio >
Historias > Franciscae meae laudes
Franciscae meae laudes
Charles Baudelaire
Novis te cantabo chordis,
o novelletum quod ludis
in solitudine cordis.
Esto sertis implicata,
o femina delicata
per quam solvuntur peccata!
Sicut beneficum Lethe,
hauriam oscula de te,
quae imbuta es magnete.
Quum vitiorum tempestas
turbabat omnes semitas,
apparuisti, Deitas,
velut stella salutaris,
in naufragiis amaris...
Suspendam cor tuis aris!
Piscina plena virtutis,
fons aeternae juventutis,
labris vocem redde mutis!
Quod erat supurcum, cremasti;
quod rudius, exaequasti;
quod debile, confirmasti.
In fame mea taberna,
in nocte mea lucerna,
recte me semper guberna.
Adde nunc vires viribus,
dulce balneum suavibus,
unguentatum odoribus!
Meos circa lumbos mica,
o castitatis lorica,
aqua tinta seraphica;
patera gemmis corusca,
panis salsus, mollis esca,
divinum vinum, Francisca!
Las flores del mal poema LX.
Versos compuestos para una modista erudita y devota.
2003-04-19 09:41 | 1 Comentarios
Referencias (TrackBacks)
URL de trackback de esta historia http://gargantua1.blogalia.com//trackbacks/7284
Comentarios
1
|
De: carlos a guardia |
Fecha: 2008-03-02 14:13 |
|
muy bueno el poema franciscae mea laudes pero quisiera saber la traduccion en castellano
|
portada | subir